monumenta.ch > Ambrosius > 70
Ambrosius, De apologia David, § 69 <<<     >>> § 71

Ambrosius, De apologia David, § 70

1 Simul ostendit quia sancti permanent, criminosi proiciuntur.
2 ideoque seruanda est nobis gratia spiritalis, ne propter peccata nostra aufel'atur a nobis.
3 non enim proicitur in quo sanctus est spiritus, sed inoffenso muneris sui fructu studet se domino semper offerre, sicut ille qui dicenti domino: n u mquid et uos uultis discedere? respondit: ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credim u s.
Ambrosius HOME

bnf1732.382