Ambrosius, De apologia David, § 69
1 | grande igitur supplicium proici a facie dei. |
2 | proiectus est Adam de paradiso nec inmerito; ipse enim se ante absconderat a facie dei. |
3 | exiuit et Cain a facie dei non solum post parricidale commissum, sed etiam postquam deum putauit esse fallendum, ut crimen negaret. |
4 | peccator igitur excluditur a facie dei, iustus autem dicit: ecce ego. |
5 | denique ipse Dauid cum uideret interire populum, semet ipsum optulit dicens: 'ecce sum, ego peccaui et ego pastor male feci', et sic ira domini mitigata est et uenia donata. |