monumenta.ch > Ambrosius > 63
Ambrosius, De apologia David, § 62 <<<     >>> § 64

Ambrosius, De apologia David, § 63

1 itaque quemadmodum intrans in animam sapientiae disciplina inprudentiam tollit et scientia ignorantiam, sic perfecta uirtus iniquitatem et remissio peccatorum delet omne peccatum.
2 unde praeclare apostolus ait quia donauit nobis peccata dominus Iesus delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum inquit de medio tulit adfigens illud cruci, deleuit - sanguine suo atramentum Euae, deleuit obligationem hereditatis obnoxiae.
3 fides igitur peccatum minuit.
4 et ideo dominus dimittens peccata dicebat: fiat tibi secundum fidem tuam.
Ambrosius HOME

bnf1732.382