monumenta.ch > Ambrosius > 62
Ambrosius, De apologia David, § 61 <<<     >>> § 63

Ambrosius, De apologia David, § 62

1 peccatum autem aut donatur aut deletur aut tegitur.
2 donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per caritatem.
3 similiter et iniquitas, quae aestimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in epistula eum qui fecerit peccatum et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum:.
4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit.
5 peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti.
6 plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum.
7 tollatur mala radix, ne malos fructus faciat, aboleatur erroris omnis affectus, uniuersa iniquitatum genera tollantur.
Ambrosius HOME

bnf1732.382