Ambrosius, De apologia David, § 61
1 | sequitur: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. |
2 | usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus obliuisci offensionis propriae postulemus. |
3 | moraliter ergo deum rogat propheta, ut auertat faciem suam a peccatis eius et tamquam obliuia peccatorum eius adsumat. |
4 | sed quia omnia spectat et nihil eum praeterit, obliuisci non potest sicut nos, quos breui interuallo temporis eorum quae cognommus memoria subterfugit. |
5 | Ideo bene ait, ut laClem suam auertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus, sed a peccatis, ut uires non possint habere peccata ipsius. |
6 | quos enim ++ aspicit dominus inluminat et in uultu domini pietas atque indulgentia est. |
7 | ideoque hic ipse ait: de uultu tuo iudici meum prodeat; de uultu enim domini uenia, non poena procedit. |
8 | rogandus ergo, ut nos aspiciat, auertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea. |
9 | quae enim non 'aspicit delet et quae deleuerit ea memoria sepelientur, sicut ipse dominus ait: ego sum, ego: sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero; tu autem memor esto e t iudicemur. |