monumenta.ch > Ambrosius > 60
Ambrosius, De apologia David, § 59 <<<     >>> § 61

Ambrosius, De apologia David, § 60

1 Merito ergo istis exultans ait: auditui meo dabis gaualum et laetitiam, exultabunt ossa humiliata.
2 probasti, domine Iesu, quia numquam tua uerba praetereunt, probasti illud euangelicum quod dixisti: multi prophetae et iusti uoluerunt uidere quae uidetis et audire quae auditis.
3 ecce Dauid solo laetatur auditu, quia futura esset remissio peccatorum, et prophetat quia exultabunt ossa humiliata.
4 sicut omnia iusti ossa dicent : domine, quis similis tibi? sic exultabunt ossa humiliata, humiliantis scilicet animam suam iusti.
5 dicuntur ergo ossa uirtutes, dicuntur ossa uelut quidam animi motus uel animae, qui motus humiliantur peccatis, exultant gratiae caelestis munere.
6 dicuntur et ossa populi ecclesiarum, unde habes dictum in psalmo: non est absconditum os meum, quae fecisti in abscondito.
7 os suum ecclesiam dixit et plebis deuotae conuentus sacros, quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius et de ossibus eius.
8 hoc igitur dicit, quia ecclesia domini omnia opera diuina cognoscet et fidem resurrectionis accipiet.
Ambrosius HOME

bnf1732.382