Ambrosius, De apologia David, § 59
1 | itaque iam laetus atque securus, quod uibrasset ei sapientiae plenitudo, dicit ad dominum: asparges me hysopo, et mundabor; lauabis me, et super niuem dealbabor. |
2 | bene et ueteris testamenti sacramenta non euacuat et euangelica docet mysteria praeferenda. |
3 | hysopo mundari secundum legem postulat, lauari secundum euangelium concupiscit et supra niuem se extimat, si lotus fuerit, dealbandum. |
4 | per hysopi fasciculum aspargebatur agni sanguine qui mundari uolebat typico baptismate. |
5 | lauatur autem qui diluitur aeterni fontis inriguo et supra niuem dealbatur cui culpa dimittitur. |
6 | denique de ipsa anima dicitur: quae est haec, quae ascendit dealbata? antequam baptizaretur, ipsa est quae dicebat: nigra sum et decora, filia Hierusalem. |
7 | erat enim nigra, tenebroso peccatorum horrore deformis, sed posteaquam abluta per baptismum remissionem meruit delictorum, dealbata ascendit ad Christum. |
8 | inde et per Esaiam dominus locutus est dicens: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, ut niuem dealbabo, id est: si 'cruenta, si tetra, mundabo. |
9 | haec est nix intellegibilis, de qua ait in euangelio quod domini Iesu refulserint uestimenta sicut nix, eo quod peccatum non cognouerit, caro eius, quando se induit ueniens in hunc mundum, ab omni ment munda delicto. |
10 | quid miraris si uidit baptismatis sacramenta cum supra dixerit, ubi descripsit domini passionem: dominus pascit me, e t nihil mihi deerit; in loco uiridi ibi me conlocauit, super aquam refectionis educauit me et alibi: uox domini super aquas, deus maiestatis? et de ipso sacramento plenius dixit: parasti in conspectu meo mensam; inpinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est. |