Ambrosius, De apologia David, § 58
1 | , Dum haec dicit et peccatorum specialium atque communium. |
2 | conluuiem confitetur, subito ei splendor ueritatis et candor gratiae spiritalis offulsit. |
3 | supergressus enim umbram spiritu, prophetico ipsa uidit mysteriorum sacramenta caelestium, quorum typum Moyses praefigurauit in lege. |
4 | uulneratus igitur caritatis uulnere et indagandae captus ueritatis cupiditate in superiora suae mentis extendit intuitum et in futura prospiciens thensauros sapientiae et scientiae uidit in Christo praeuidit baptismatis sacramentum et miratus gratiam exclamauit subito dicens: ecce enim ueritatem. |
5 | dilexisti:.. incerta et occulta sapientiae tuae m anifestas ti mihi. |
6 | non incerta mysteria, quia certa sunt, nec incerta secreta et arcana sapientiae, sed non manifesta. |
7 | hoc enim significat, quia nullis essent manifestata; quod enim oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, hoc praeparauit deus diligentibus eum. |
8 | uidens igitur ea dicit: ecce iam non in umbra nec in figura, non in typo, sed in ueritate lux aperta resplendet: ecce nunc ueritatem aspicio, splendorem ueritatis agnosco, nunc te maiore domine deus noster, ueneror adfectu. |
9 | ecce enim ueritatem dilexisti:non per speculum, non in aenigmate, sed faciem ad faciem te mihi, Christe, demonstrasti; in tuis te inuenio sacramentis. |
10 | haec sunt tuae uera sacramenta sapientiae, quibus mentis occulta mundantur. |