Ambrosius, De apologia David, § 55
1 | iustificat dominum qui peccatum fatetur. |
2 | denique in euangelio habes quia publicani iustificauerunt deum baptizati baptismo Iohannis. |
3 | Baptista autem Iohannes baptismum fecit paenitentiae. |
4 | qui autem agit paenitentiam delicta non abnuit. |
5 | ergo quia Dauid contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat. |
6 | non negando autem utique commissi paenitentiam gerebat erroris atque ita confitendo delictum iustificabat dominum et ipse iustificabatur a domino. |
7 | iustificatur enim dominus, dum eius praedicatur iustitia et ab eo nenia postulatur. |
8 | simul et ipse iustificat confitentem et iustificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. |