Ambrosius, De apologia David, § 54
1 | nos igitur omnes sub peccato esse manifestum est. |
2 | quantum igitur crimen, ut homo se peccatorem neget, quoniam quantum in ipso est summi dei uidetur arguere ac refutare mendacium, qui tam moderatus et patiens est, ut uincat, cum indicatur. |
3 | uenitur enim ad indicium: deus dicit: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te aut quid mol est us tibi fui? quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo seruitutis liberaui te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. |
4 | plebs mea, in mente habeto quid cogitauerit de te Balac. |
5 | singula in conspectu tuo locat beneficia sua, ut tamquam de his indices quae seruare debueras, quo magis reus fias, qui diuinis non potueris stare beneficiis. |
6 | quid feci inquit tibi? tamquam reum se constituit et te indicem. |
7 | aut quid contristaui te? offensi uultus non abnuit crimen, si tu deo es contristatus auctore. |
8 | aut quid molestus tibi fui? interpellationis iniuriam confitetur, si molestior aestimata est: addit beneficia, quorum gratia non erubuit qui existimabatur ingratus. |
9 | in hac quoque causa considera quomodo dominus se ipsi Dauid iudicandum praebuit, ut uinceret ; dicit enim Nathan: haec dicit dominus deus Istrahel: ego uncxi te in regem super Istrahel et ego liberaui te de manu Saul et dedi tibi omnia quae erant domini tui et uxores illius in sinum tuum dedi et dedi tibi domum ipsius Istrahel et, si pauca sunt, adiciam tibi. |
10 | et quare pro nihilo duxisti dominum, ut faceres nequiter in conspectu eius? horum commemoratione conuentus cum uideret inferiorem se esse, cum iudicat, ait: peccaui domino. |
11 | ita iustificauit dominum, qui peccatum suum negare non ausus est possumus et ita accipere: |