Ambrosius, De apologia David, § 53
1 | Ut iustificeris in sermonibus tuis. |
2 | sermones dei pleni ueritatis sunt atque iustitiae ideoque uera sunt quaecumque locutus est dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendit ad fraudem. |
3 | et quia definiuit eo quod non sit homo qui non peccet omnes enim declinauerunt et inutiles facti sunt -, ideo uincit, dum indicatur, quoniam prolapsione uniuersorum probauit quaecumque de nostra iudicauit fallacia. |
4 | ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, iustificamu9 deum in sermonibus suis; si autem dixerimus quia non peccauimus. |
5 | mendacem facimus deum; sed inpossibile est mentiri eum. |