monumenta.ch > Ambrosius > 52
Ambrosius, De apologia David, § 51 <<<     >>> § 53

Ambrosius, De apologia David, § 52

1 e t malum coram t e feci, quem sola sanctificatio decet.
2 hominis testimonium declinamus, sed in conspectu tuo ea quae sunt indigna committimus.
3 iniuria est homini spectare flagitia, deum arbitrum esse omnium scimus et eo ipso teste peccamus: et tamen in his iustificatur magis dominus deus noster, quia iniustitia nostra dei iustitiam commendat et mendacium nostrum concelebrat ueritatem dei; sit enim deus uerax, omnis autem homo mendax.
Ambrosius HOME

bnf1732.382