monumenta.ch > Ambrosius > 51
Ambrosius, De apologia David, § 50 <<<     >>> § 52

Ambrosius, De apologia David, § 51

1 Sequitur: tibi soli peccaui.
2 rex utique erat, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges a uinculis delictorum; neque enim ullis ad poenam uocantur legibus tuti sub imperii potestate.
3 homini ergo non peccauit, cui non tenebatur obnoxius.
4 sed quamuis tutus imperio deuotione tamen ac fide erat deo subdit'18 et legi eius subiectum se esse cognoscens peccatum suum negare non poterat, sed quasi reus cum amaritudine fatebatur, qui sciret maioribus uinculis se teneri, quia maiora deberet, quoniam plus ab eo exigitur, cui plus commissum estipossumus etiam et ita accipere.
5 quis me diiudicat, cum omnes sub peccato sint? denique dominus de illa adultera qui sine peccato est inquit prior lapidet eam.
6 et I nemo lapidauit.
7 hoc igitur ait propheta: tibi soli peccaui, qui solus sine peccato es.
8 qui autem peccato obnoxius ea quasi peccatorem non potest indicare.
9 inexcusabilis est enim omnis homo, qui in alio ea quae agit ipse condemnat; in quo enim alium iudicat semet ipsum adiudicat.
10 tibi inquit peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.
11 tibi peccaui, qui me ad uirtutis studia prouocasti, qui me erudisti in lege tua.
12 tibi soli peccaui, quem solum abscondita cogitationum et mentis occulta non fallunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.382