Ambrosius, De apologia David, § 50
1 | sunt etiam qui accipiant priorem uersiculum de lauacro esse, secundum de paenitentia. |
2 | qua gratia etiam Petrus, qui ante fuerat baptizatus, interrogatur, postquam uisus est dominum negasse : Simon Iohannis, diligis me? dicit ei: utique tu scis, domine, quia diligo te. |
3 | et iterum interrogatur: Simon Iohannis, diligis me? et iterum respondet: tu scis quia amo te. |
4 | et tertio interrogatur: Simon lohannis, amas me? et contristatus est, quia dixit ei tertio: amas me, et dicit ei : domine, omnia tu scis; tu nosti quia amo te. |
5 | et dictum est ei trina uice: pasce oues meas; sequere me, quasi qui peccatum suum nimia caritate texisset. |
6 | nec otiose post confessionem nimiae caritatis iubetur plebem regere, qui etiam turbatus non amiserat quemadmodum ipse se regeret ? hoc propter gratiam diximus caritatis, eo quod peccatum tegat. |
7 | denique nonnulli ideo trinam interrogationem dilectionis factam esse dixerunt, quia trina fuerat negatio, ut trinae lapsum negationis professio caritatis totiens repetita deleret. |