Ambrosius, De apologia David, § 49
1 | praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur. |
2 | radix est iniquitas, fructus autem radicis est culpa. |
3 | unde uidetur iniquitas ad mentis inprobitatem referri, peccatum ad prolapsionem corporis. |
4 | grauior iniquitas tamquam materia peccatorum, lenius peccatum. |
5 | denique iniquitas per lauacrum remittitur, peccatum tegitur bonis factis et tamquam alis operibus obumbratur. |
6 | unde bene supra hic ipse ait: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. |
7 | caritas enim abscondit errorem et operit multitudinem peccatorum. |
8 | multa quoque caritas remittit etiam ipsa peccata, sicut scriptum est de muliere, quae super dominum fudit unguentum: remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum. |