monumenta.ch > Ambrosius > 46
Ambrosius, De apologia David, § 45 <<<     >>> § 47

Ambrosius, De apologia David, § 46

1 1 Ideoque addidit: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper.
2 non mediocre est, ut agnoscat unusquisque peccatum suum.
3 ideoque et supra ait: lapsus quis intelleget? id est quis est tantus ut intellegat? quomodo illud: quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis ascendet in montem domini? non utique nullus, sed rarus; qui enim potest agnoscere potest declinare, potest quid sequatur eligere.
4 plerique in suis lapsibus gloriantur et putant ea laudi esse quae crimini sunt, si alienum coinquinauit torum et pudicae feminae expugnauit affectum, si uiduae propositum aliqua fraude mutauit: alius nece hominis, latrocinii insidiis et rapto uiuere putat esse uirtutis: nonnulli circumuenire ac fallere arbitrantur esse sapientiae.
5 ex his nullus potest dicere: quoniam iniquitatem meam ego agnosco, sed ille qui potest dolere quod fecerit, condemnare quod deliquerit, quem sua uitia conpungunt.
6 unde et propheta.
7 ait: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpuagimini.
8 plerique equorum cum ceciderint, se iactare consuerunt et quos casus non laeserit iactando se debilitantur et franguntur.
9 alii, qualis Graecorum equorum fertur natura, cum uel in certamine curuli elisi fuerint uel fortuito ceciderint, nequaquam se mouere consuerunt et quandam tenent quietis et patientiae disciplinam.
10 his si casus non nocuit, quies prodest ; certe non acerbatur offensio.
11 nonne mutis animalibus deteriores aestimandi qui se in flagitiis suis iactant et putant insigne esse uirtutis ubi lapsus est criminis ? ideo quasi muto dicitur iumento: peccasti, quiesce.
Ambrosius HOME

bnf1732.382