Ambrosius, De apologia David, § 44
1 | in multum laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. |
2 | non tam saepius quam plenius lauari petit, ut conceptam sordem possit eluere. |
3 | nouerat secundum legem pleraque <qui>dem mundandi esse subsidia, sed nullum plenum atque perfectum. |
4 | ad illud ergo perfectum tota intentione festinat, quo iustitia omnis impletur, quod est baptismatis sacramentum, sicut ipse docet dominus Iesus. |
5 | nam cum uenisset ad Iohannem, ait Baptista: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit dominus: sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam. |
6 | sed posteaquam baptizatus est Christus et spiritus sanctus super eum tamquam columba descendit et pater filium signauit e caelo, iustitia omnis impleta est. |
7 | ideo propheta dicit: in multum laua me ab iniustitia mea; grandis enim squalor et macula I non exiguo, sed multo aufertur lauacro. |