monumenta.ch > Ambrosius > 43
Ambrosius, De apologia David, § 42 <<<     >>> § 44

Ambrosius, De apologia David, § 43

1 Miserere mei inquit, domine, secundum magnam misericordiam tuam.
2 et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
3 in multum lana me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me.
4 quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper.
5 tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.
6 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
7 quis nostrum etiamsi confiteatur delictum suum, non perstringendum potius quam repetendum putet? quis secundo repetat aut tertio? uide quot uersibus tantus propheta peccatum suum resonet, quam nullus uersus sine confessione delicti sit.
8 congessit omnia simul iniquitates suas et iniustitiam personando iungens delicta peccatis atque ea saepe repetendo merito magnam misericordiam poscit, nec solum magnam misericordiam, sed etiam multitudinem miserationum.
9 quod ergo peccatum talis non diluat deploratio, quam culpam precatio huiusmodi non emundet? ille pro uno peccato miserationum multitudinem deprecatur, nos pro pluribus peccatis uix semel eius misericordiam credimus obsecrandam.
10 deinde legimus quia in uirtute sua magna et bracchio suo excelso populum suum de terra Aegypti liberauit, quando transduxit eum per mare rubrum, in quo fuit figura baptismatis.
11 si ergo uirtus magna in figura fuit sacramentorum, quanto magis in ueritate eorum magna misericordia est.
12 recte quoque illic poscitur miserationum multitudo, ubi multitudo peccantium est.
Ambrosius HOME

bnf1732.382