1 | ergo et remissionem meruit iniquitatis et texit caritate atque operuit peccata sua et texit operibus bonis. |
2 | nec inputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris. |
3 | deinde quia non fuit inprobitatis aestus, sed umbra mysterii. |
4 | et tamen confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum et uidit et credidit. |
5 | dilexit multum, ut nimia caritate tegere quemuis posset errorem. |