monumenta.ch > Ambrosius > 39
Ambrosius, De apologia David, § 38 <<<     >>> § 40

Ambrosius, De apologia David, § 39

1 Texit igitur peccata sua an non ? sed quis hoc neget, cum hic ipse docuerit propheta quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non inputentur a domino ? peccatum remissum sibi ipse docuit, sicut scriptum est: delictum meum agnosco et miustitiam meam non operui.
2 dixi: pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino, et tu dimisisti inpietatem cordis mei.
3 si dixit pronuntiabo et ueniam meruit antequam pronuntiaret, quanto magis, ubi de se pronuntiauit dicens: iniquitatem meam ego agnosco, remissum est ei omne peccatum.
4 licet specialiter de hoc et Nathan propheta responderit: et dominus traduxit peccatum tuum.
Ambrosius HOME

bnf1732.382