monumenta.ch > Ambrosius > 37
Ambrosius, De apologia David, § 36 <<<     >>> § 38

Ambrosius, De apologia David, § 37

1 quam praeclarum autem quod tribus sibi oblatis condicionibus, quam uellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri uellet aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se aut triduo mortem fieri in terra, tertium elegit, quod domini mallet se quam hominum committere potestati; dominus enim cito miseratus ignosceret.
2 itaque sic ait: angustiae mihi sunt ualde in his tribus, sed magis incidam in manum domini, quoniam magna est misericordia eius ualde, quam in manus hominum incidam.
3 hac humilitate prudentia mansuetudine fecit, ut uerbis scripturae utar, habere dominum propriae commotionis paenitentiam.
4 denique sic scriptum est quia paenitentiam habuit dominus super malitiam.
Ambrosius HOME

bnf1732.381