Ambrosius, De apologia David, § 36
1 | Tot igitur operibus tam mirandis unius sanguinem tectum non credimus? merito uox sanguinis Abel iusti clamabat ad dominum, quia nullis Cain impius bonis operibus tegebatur, quia parricidalis erat, quia non confitebatur flagitium, sed 'II negabat. |
2 | Dauid uero occiderat quidem uirum mimme reum, sed occiderat non studio crudelitatis inpulsus, sed ut obumbraret pudorem, tegeret uerecundiam concupiscentiae. |
3 | non audeo dicere quod ui criminis fuerit oppressus - neque enim oppressus est qui sciuit quemadmodum a ruina illa peccati se posset leuare - , dico tamen quod ui temptationis inflexus sit. |
4 | dixerat enim supra: proba me, domine, et tempta me, ure renes meos et cor meum et alibi: ego autem dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum et: igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. |
5 | uoluit eum subiacere dominus temptationi, ne supra hominem sibi aliquid adrogaret; nam uirtus in infirmitate consummatur. |
6 | neque enim cruento fecit affectu: nihil minus sancto prophetae adscribi potest, qui etiam uita decedens suprema uoce conuenit Solomonem filium, ut innocentem sanguinem a se tolleret, quem fuderat dux eius exercitus Ioab, quando Abenner, cum de ineunda societate tractaret, dux licet aduersarii agminis insidiis adpetitus occubuit. |
7 | quem fleuit et post lectum eius ambulans depositis infulis potestatis exsequiarum iusta curauit. |
8 | quo facto docuit etiam aduersariis fidem promissam esse seruandam. |
9 | honorandam quoque et in hoste uirtutem. |
10 | nonne tam mitis suae hereditate pietatis etiam huius naeuum detersit erroris ? |