monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, De apologia David, § 24 <<<     >>> § 26

Ambrosius, De apologia David, § 25

1 quis igitur magis operuit et texit quam sanctus Dauid, qui et alibi ait: et in umbra alarum tuarum speraui, donec transeat iniquitas, et sic dilexit dominum, ut nimia caritate peccatum omne tegeret atque absconderet.
2 etenim si sanctus apostolus Petrus lapsum suum confessione caritatis aboleuit et ille interrogatus a domino dicente ei tertio: Simon lohannis, amas me? ut quem tertio negauerat tertio fateretur atque ita trino quodam dilectionis uelamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel fleuit Petrus ueniam reportauit, quanto magis Dauid, qui lauabat per singulas noctes lectum suum et lacrimis stratum suum rigabat, cui erant lacrimae suae panis die ac nocte, qui cinerem sicut panem manducabat et potum suum cum fletu miscebat! etenim si eius qui conuersus ingemuerit miseretur Iesus, si Petrum aspexit et ille fleuit, quanto magis qui diu fleuit a conspectu domini non recessit? negauit Petrus et non fleuit, quia non respexerat Iesus: negauit secundo et non fleuit, quia non respexerat dominus: negauit tertio, respexit Iesus, et statim fleuit et fleuit amarissime.
3 ideo Dauid, qui semper flebat, dicebat: oculi mei semper ad dominum, qui semper uidebatur a Christo, dicebat: per exitus aquarum descenderunt oculi mei.
Ambrosius HOME

bnf1732.375

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik