Ambrosius, De apologia David, § 24
1 | Nunc consideremus opera eius, quibus potuit tegere peccatum. |
2 | etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cauendum ne plura peccata sint quam opera uirtutum. |
3 | quod magna ui sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur, hoc est: non inuenitur quisquam inlibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et uitia atque peccata. |
4 | omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur. |
5 | si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad iudicium: uergunt enim peccata quasi in profundum, uergunt quae manifesta sunt uel pondere atque acerbitate uel multitudine. |
6 | quosdam autem inquit et subsequuntur, hoc est eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate condicionis dederint aliquando etiam errori locum bona facta praecedunt. |
7 | mala sequuntur. |
8 | hi honestiores, sed tamen homines lapsi lenioribus uitiis et erratis. |
9 | ergo iustos sequuntur peccata, non praeeunt: iniustos praecedunt. |
10 | praeponderant peccata quae uergunt, sequuntur autem si quae recte facta sunt quasi quodam praeiudicio peccatorum praeeuntium praegrauata. |
11 | similiter et facta bona manifesta sunt. |
12 | lucent enim opere uirtutum et splendore meritorum et quae aliter se habent abscondi non possunt. |
13 | ergo talia non teguntur, non obumbrat ea caritas quae operit multitudinem peccatorum, non operit operum bonorum gratia, non abscondit multitudo uirtutum: quasi nuda et intecta produntur. |
14 | non est enim in his qui dicat: sub umbra alarum tuarum protege me; crux enim domini omnes abolet atque abscondit errores. |