monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De apologia David, § 20 <<<     >>> § 22

Ambrosius, De apologia David, § 21

1 et non mala ouis, quae erat uerbi plena, utpote rationabilis ebdomadis filia et sancti munus auctoris: tamen non pretiosis aliquibus, sed uilibus pauperis diu opibus alebatur.
2 denique de pane inquit eius manducabat et de calice eius bibebat et in sinu eius dormiebat.
3 non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylon, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo uigilare.
4 denique turbati sunt omnes insipientes.
5 corde, obdormierunt somnum suum et nihil inuenerunt.
6 hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ouem abstulit; de suis enim uel gregibus uel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset.
Ambrosius HOME

bnf1732.373