1 | quo loci euidentis fuit figura mysterii, quod sacerdotalis ille populus patrum fraterno populo posterioribus temporibus derogaret Aethiopissae illius nesciens sacramentum. |
2 | nam si cognouisset, non reprehendisset quod cum ueteri mysterio conueniret. |
3 | itaque cum Iudaeus eum qui ex gentibus credidit dicit esse communem et uult a lege secernere, lepram habet, quam non poterit euadere, nisi spiritalis ei legis agnitio ad ueniam fuerit suffragata. |