Ambrosius, De apologia David, § 17
1 | Nec de sacerdotibus silendum arbitror. |
2 | ne nostra uidear dissimulare delicta. |
3 | Aaron ipse summus sacerdos, quo duce pariter ac Moyse rubrum pedes mare transiuit populus Hebraeorum, rogatus a plebe ut deos sibi faceret quos adorarent aurum poposcit, in ignem misit, et caput uituli figuratum est, cui sunt oblata sacrificia. |
4 | quo indicio claruit auri cupiditatem materiam esse perfidiae et auaritiae studio sacrilegia solere generari. |
5 | iterum tantus sacerdos locum incidit offensionis cum sorore sua Maria. |
6 | nam dum fratri uterque obtrectant quod alienigenam accepisset uxorem, ilico Mariam contagio maculosae carnis effloruit. |