2 | et indignum aestimatur nec ueri simile creditur quod Dauid propter posteritatis profectum unius lapsus opprobrium inciderit, cum ipse dominus pro nobis sit factus obprobrium, sicut ipse ait: ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis et alibi: et opprobria exprobrantium ceciderunt super mepergofuturae dispensationis mysterium in suis ante praemisit, et seruuli quidem condicionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam ipsi exortes esse peccati: dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum. |