Ambrosius, De apologia David, § 9
1 | Quid etiam illa adiciam quae ex ipso usu mundi conicere possumus, quia plerosque cum in aliquo probauerimus officio, eosdem quasi industrios atque inpigros in alio munere nolumus experiri? quam multi athletae cum isto certandi genere praeualuerint, ad aliud genus uocantur certaminis! quid, si et te dominus deus tuus, cum aliquod specimen uirtutis dederis tuae. |
2 | in alio uirtutum genere uult probare? Iob sanctum currentem inoffense temptari tamen filiorum interitu et corporis totius ulceribus passus est, ut in hoc quoque eius uirtutem probaret, si nec iniuriis et acerbitatibus coactus deuotionem sui minueret affectus. |
3 | non liquet quod etiam sanctum Dauid fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare noluerit, quemadmodum uitium tegeret, lapsum emendaret, ut nos doceret quemadmodum 1possemus admissum operire peccatum ? |