monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De apologia David, § 7 <<<     >>> § 9

Ambrosius, De apologia David, § 8

1 admonet etiam apostolus Paulus prospexisse dominum deum nostrum, ne uel reuelationum sublimitate uel secundo operum continuante processu humanus etiam in sanctis extolleretur adfectus nec sibi deputarent uirtutique adtribuerent suae quod diuina sibi operatione conlatum foret.
2 ergo ne in tantum iudicium ruerent atque in perfidiae foueam deciderent, passus est illis dominus subintrare culpam, ut et ipsi aduerterent diuinis se auxiliis indigere ducemque salutis suae quaerendum esse cognoscerent.
3 denique Paulus infirmitatem sibi profuisse testatur dicente domino roganti sibi, ut a se stimulus carnis suae discederet: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate consummatur.
4 meritoque gloriatur in infirmitatibus; sciebat enim uirtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio conruisse.
5 quanto igitur commodius uni aut duabus reprehensionibus locum dedisse quam traxisse in perpetuum diuinitatis offensam!
Ambrosius HOME

bnf1732.366

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik