monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De apologia David, § 5 <<<     >>> § 7

Ambrosius, De apologia David, § 6

1 alii homines cum a sacerdotibus corripiuntur, peccatum suum ingrauant, dum negare cupiunt aut defendere, ibique eorum maior est lapsus, ubi speratur correctio.
2 sancti autem domini, qui consummare certamen pium gestiunt et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruerunt naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt pudoris stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum adtulisse aestimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis incentiua cumulasse.
3 ergo si currentium non soluitur cursus, cum aliqui forte ceciderunt, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum aut alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuerit reparare post lapsum, quoniam post mortem quoque resurgere munus beatorum est.
Ambrosius HOME

bnf1732.365

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik