Ambrosius, De apologia David, § 5
1 | Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat: ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam sed praematura confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum domino. |
2 | quem mihi nunc facile repperias honoratum ac diuitem, qui si arguatur alicuius culpae reus, non moleste ferat? at ille regio clarus imperio, tot diuinis probatus oraculis, cum a priuato homine corriperetur quod grauiter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore. |
3 | denique dominum dolor intimi mouit affectus, ut Nathan diceret: Cquoniam paenituit et dominus transtulit peccatum tuum'. |
4 | maturitas 10 itaque ueniae profundam regis fuisse paenitentiam declarauit, quae tanti erroris offensam traduxerit. |