1 | saluo tamen iudicio caelesti, quo etiam ipse honorifices tantum prophetam, in eius actus moresque ingredere. |
2 | non miraris hominem et angelis adaequandam iudicas plurimum uitae suae, immo a pueritia in diuitiis honoribus imperiis demorantem, in multis temptationibus positum semel tantum locum errori dedisse et ei errori, quo etiam angeli caelorum, ut scriptura memorat, de sua gratia et uirtute deiecti sunt ? sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum. |