Ambrosius, De apologia David, § 3
1 | itaque ut a planioribus exordiamur, quem deus iustificauit ne tu diiudices. |
2 | pro minimo mihi est inquit Paulus ut a uobis diiudicer aut ab humano die, sed neque me ipsum diiudico. |
3 | et adhuc erat in corpore situs, adhuc temptationi obnoxius, sed ideo se non diiudicabat, quia spiritalis a nemine diiudicatur nisi a solo deo. |
4 | denique subdidit: qui diiudicat me dominus est. |
5 | itaque nolite ante tempus quid iudicare. |
6 | sed Dauid iam tempus inpleuit et gratiam meruit et iustificatus a Christo est, quandoquidem Dauid se dici filium ipse dominus gratulabatur et qui eum ita confitebantur inluminabantur. |
7 | cur hominem dei a praemio in iudicium uocas? iudicauit iam de eo dominus, de quo dixit ad Solomonem: si ambulaueris in conspectu meo, sicut ambulauit Dauid pater tuus in sanctitate cordis et iustitia ad hoc, ut faceret secundum omnia quae mandaui ei. |
8 | hic ergo iudicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata caelestia ambulans in sanctitate et iustitia cordis? ubi aliorum peccata et uitia delitescunt, ibi Dauid uirtutis et gloriae suae diuinum accepit testimonium. |
9 | et de eius peccato disputamus otiosi, pro cuius merito et gratia aliorum peccata reuelata sunt! nam cum offendisset Solomon, quod non custodisset mandata domini, et regnum eius disposuisset deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: uerum tamen in diebus tuis non faciam haec propter Dauid patrem tuum. |
10 | de manu filii tui accipiam illud. |
11 | uerum tamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo propter Dauid seruum meum. |
12 | iustificante igitur domino quis est qui tantum diiudicat uirum? quod deus inquit mundauit tu commune ne dixeris. |