Ambrosius, De apologia David, § 2
1 | quae patuisse peccato uidetur. |
2 | namque in secundo Regnorum legimus libro quoniam deambulans Dauid in domo sua regia prospexerit lauantem mulierem - nomen illi Bersabee - formae egregiae et gratia et uultu decoram praestantique admodum facie. |
3 | quibus inlecebris delenitum potiendi eius sumpsisse affectum. |
4 | erat autem mulier uiro nupta; Uri nomen marito, cui mandatis regiis conposita scaena est necis. |
5 | nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad uerecundiam adulterii obstare uita eius aestimabatur. |