1 | Apologiam prophetae Dauid praesenti adripuimus stilo scribere, non quo ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis enituit uirtutibusque effloruit, sed quia plerique gestorum eius lecta serie non introspicientes uim scripturarum uel occulta mysteriorum mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinauerit. |
2 | ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam. |