monumenta.ch > Ambrosius > 92
Ambrosius, De Tobia, § 91 <<<     >>> § 93

Ambrosius, De Tobia, § 92

1 redde ergo nfercennario mercedem suam nec eum laboris sui mercede defrudes, quia et tu mercennarius Christi es et te conduxit ad uineam suam et tibi merces reposita caelestis est.
2 non ergo laedas seruum operantem in ueritate neque mercennarium dantem animam suam, non despicias inopem, qui uitam suam labore exercet suo et mercede sustentat.
3 hoc enim interficere hominem, uitae suae ei debita subsidia denegare.
4 et tu mercennarius es in hac terra: da mercedem mercennario, ut et tu possis domino dicere, cum precaris: da mercedem sustinentibus te.
Ambrosius HOME

bnf1732.290