1 | Sed non his tantam uirtutum finibus contentus sanctus Tobias mercennario quoque sciuit soluendam esse mercedem. |
2 | dimidium usque optulit meritoque pro mercennario inuenit angelum. |
3 | et tu unde scis, ne forte iustum aliquem mercede defraudes, peius, si infirmum - uae enim illi qui scandalizauerit unum de pusillis istis! - qui scis an in eo angelus sit? neque enim dubitare debemus quod in mercennario possit esse angelus, cum esse possit Christus, qui in minimo quoque esse consueuit. |