Ambrosius, De Tobia, § 90
1 | ergo cane ne alieno te obhges debito, ne hoc quoque uendidisse dicaris, ne si quid tibi, ut habet usus amicitiae, debitor dederit gratiae, te uideatur emisse. |
2 | aut si uis interuenire, moueris amici obsecratus oratis, erubescis negare, ita interueni, ut si debito soluendo par> non fuerit, de tuo noueris esse soluendum. |
3 | in haec paratus accede. |
4 | legisti enim: non spondeas super uirtutem tuam; si enim spoponderis, quasi restituens cogita et infra: recipe proximum secundum uirtutem tuam et adtende tibi ne cadas, id est ne maiore te obliges 621 A nOmInIS quantitate quam ferre possunt atque exsoluere tuarum copiae facultatum. |
5 | si enim quod habes tradas, amisisti opes, non amisisti fidem. |
6 | famae tuae damna non sentis, redemisti amicum sine tua fraude. |
7 | alibi quoque id te monent Prouerbia Solomonis dicentis: spondens sponde amicos tuos, quemadmodum qui obligat se sponsorem amicorum suorum. |
8 | si autem non habes, audi quid dicat Solomon: noli dare te in sponsionem erubescens personam; si enim non habueris unde soluas, auferet stramentum desub lateribus tuis. |
9 | ergo bonus faenerator adquirit gratiam, execrationem inprobus. |