Ambrosius, De Tobia, § 88
1 | Habetis ergo quem sequamini faeneratorem, si uultis laude aonan, si uultis non esse quod reprehendatur a nobis. |
2 | nos enim non personae obtrectamus, sed auaritiae. |
3 | nec fefellit dixisse aliquos, cum ante hoc biduum tractatus noster eorum conpuncxisset affectum: (quid sibi noluit episcopus aduersus faeneratores tractare, quasi nouum aliquid admissum sit, quasi id non etiam superiores fecerint, quasi non netus sit faenerare?' uerum est nec ego abnuo, sed et culpa uetus est. |
4 | I denique peccatum ab Adam, ex illo culpa, ex quo et Eua, ex illo praeuaricatio, ex quo et humana condicio. |
5 | sed ideo Christus aduenit, ut inueterata aboleret, noua conderet, et quae inueterauerat culpa renouaret gratia, ideo se passioni optulit, ut renouaret spiritu et absolueret uniuersos, diabolus autem Euam decepit, ut subplantaret uirum, obligaret hereditatem. |
6 | quid faeneratores faciunt? |