1 | aduerte quod dominus et misericordiam quasi liberalis inpertit et iudicium cum miseratione dispensat. |
2 | ante donauit per gratiam, sed quibus donaret sciebat. |
3 | non habet quod excuset Iudaeus. |
4 | mihi quasi peccatori plura donauit, illi quasi ingrato minora concessit. |
5 | sciuit tamen quod et ille quasi ingratus non posset quod accepisset exsoluere et ecclesia memor gratiae eo plura solueret quo plura meruisset. |