monumenta.ch > Ambrosius > 86
Ambrosius, De Tobia, § 85 <<<     >>> § 87

Ambrosius, De Tobia, § 86

1 plus remissum est ecclesiae, quae congregata est ex populo nationum, quoniam plus debebat, sed et ipsa plus soluit non exigenti, sed donanti.
2 dedit aquam pedibus Christi, quia sua peccata mundauit, osculata est pedes, ferens pacis insignia misit oleum in pedes eius misericordiam et ipsa in pauperes conferendo - isti sunt pedes Christi; in his etenim innocentius ambulat Christus - et capillis capitis sui tersit; Christo enim humiliatur quicumque habet humilitatis affectum.
3 et ideo inquit dimissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum.
Ambrosius HOME

bnf1732.288