monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 85
Ambrosius, De Tobia, § 84 <<<     >>> § 86

Ambrosius, De Tobia, § 85

1 Atque ut sciatis quod amanti haec affectu suadeam, ut sciatis quod liceat et bene faenerare, ostendam uobis quem faeneratorem debeatis imitari.
2 duo inquit erant debitores uni faeneratori; unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
3 non habentibus illis unde redderent donauit utrisque.
4 quia ergo eum plus diligit? respondens Simon Pharisaeus dixit: aestimo quia is cui plus donauit.
5 et laudata est eius sententia dicente domino: recte iudicasti.
6 recte iudicauit Pharisaeus, qui male cogitauit putans quod ignoraret magis dominus peccata mulieris quam donaret.
7 sed laudatur eius sententia, ut excusatio ei omnis adimatur.
Ambrosius HOME

bnf1732.287

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik