1 | noli, faenerator, hunc lapidem supermolarem oppignorare, ne cadas super illum; omnis enim qui ceciderit super hunc lapidem conquassabitur, supra quem ceciderit autem comminuet illum. |
2 | nec uiduae pignus suscipias. |
3 | graue et secundum litteram utrumque, ut usum instrumentumque uiuendi egeno auferas aut uiduae pignus detrahas, sed grauius, si animae, quae uerbi uidua est, uerbum teneas, ut ei sterilitatem uiduitatis indicas. |