Ambrosius, De Tobia, § 83
1 | Haec uide, ne, dum pecuniam petis, molam tuam obliges aut lapidem supermolarem. |
2 | mola est qua similago conficitur, qua molit similaginem una mulier, quae adsumitur, et altera, quae relinquitur. |
3 | fortasse illa adsumitur quae semper molit dei uerbum, ut habeat similaginem, spiritalem farinam facit, expurgat uetus fermentum, ut sit noua conspersio, custodit molam suam, interpretatur scripturas, seruat sibi lapidem supermolarem: illa autem relinquitur, quae oppignorat molam suam. |
4 | cum aliquid emoluerit perfunctorie, oppignorat lapidem qui est super molam. |
5 | quis iste sit lapis quaero. |
6 | legi: lapidem. |
7 | quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. |
8 | quare super molam? quia ipse est qui molentes adiuuat, ipse est qui dicit: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere. |