monumenta.ch > Ambrosius > 80
Ambrosius, De Tobia, § 79 <<<     >>> § 81

Ambrosius, De Tobia, § 80

1 Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem.
2 quam indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et debitum sustinere.
3 ante cogita unde dissoluas et sic mutuum sume. (fructus) inquit 'agrorum capio'.
4 sed qui non abundant usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed possessionem meam uendo.
5 et unde fructus, quibus utaris ad sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: numerando coaceruatur et crescit.
Ambrosius HOME

bnf1732.285

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik