1 | coangusta ergo uerbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat, siue mystice: coangusta uerbum, hoc est consumma; uerbum enim consummans et breuians faciet dominus super terram, hoc est ei multis ratiociniis adbreuiata tibi summa conueniat. |
2 | deducito quod expensis diuersis est erogatum, ut saluum habeas quod supersit, quomodo dominus de multis dispensationibus Iudaeorum ex multo illo ratiocinio peccatorum consummauit tandem atque breuiauit, ut reliquiae saluae fierent per electionem gratiae et seruarentur ad semen, per quos intermortuam spem synagogae resuscitaret. |