Ambrosius, De Tobia, § 77
1 | sapientiae uestimentum est ex illis indumentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit, hoc est: indumentum fidei constat ex praedicatione caelestium et dominicae sanguine passionis: bysso aetheria figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum caeleste confertur. |
2 | denique uestimentum sapientiae significari superiora indicant; praemisit enim dicens: sapiens esto, fili, ut laetetur cor tuum et infra duos uersus ait: inprudentes autem superuenientes damnum pendent. |
3 | aufer uestimentum tuum. |
4 | aufer igitur, ne damnum excipias inprudentiae, ne exutum te proprio uestimento nequissimus ille communis faenerator agnoscens confusionem tui detegere conetur opprobrii et persuadeat tibi, ut te foliis tegas et nudum te esse conspiciens in dei uerearis uenire conspectum. |