monumenta.ch > Ambrosius > 76
Ambrosius, De Tobia, § 75 <<<     >>> § 77

Ambrosius, De Tobia, § 76

1 hoc pignus in hac saeculi nocte reddatur, hoc uestimento in his mundi tenebris induatur.
2 hoc pignus illius dominicae sortis est, non illius contrariae.
3 legimus enim duas sortes in Leuitico, de quibus dictum est: unam domino facies, alteram transmissori.
4 transmissor sortem suam ad faeneratores transmisit, serui domini in sorte sunt Christi.
5 in hac sorte constitutus Aaron contrariae sortis exclusit aerumnam, cum inter duas partes populi constitutus mortem a defunctis serpere in sortem uiuorum sui corporis non permisit obiectu.
6 huius sortis bonum pignus est uerbi amictus.
7 hanc uobis tunicam nemo auferat, debitores, hanc tunicam nulli oppigneretis, si uultis numquam turpitudinem sustinere, ut dormiatis inter cleros sicut Aaron, dormiatis inter duo testamenta, ut dormiatis somnum resurrectionis et uos reparare possitis.
8 hoc est uestimentum.
9 quod etiamsi oppigneraueris, recipiendum san-_ ctus Solomon in Prouerbiis suadet dicens: aufer uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus.
Ambrosius HOME

bnf1732.284