Ambrosius, De Tobia, § 74
1 | est et illa tunica, quam demonstrat apostolus dicens: induite dominum Iesum. |
2 | haec est tunica, quae inhonesta operit nostra et in his honestatem abundantiorem circumdat in Christo. |
3 | induimus uiscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Iudaeis scandalum, Graecis stultitia. |
4 | illi erubescunt qui eam erubescendam putant, nobis autem absit gloriari nisi in cruce domini Iesu. |
5 | haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccauerit eo plus diligit. |
6 | consepeliamur igitur domino Iesu, ut participes resurrectionis eius esse mereamur, expoliemus ueterem hominem cum actibus eius, induamus nouum, in quo remissio peccatorum. |
7 | Bonus ergo amictus atque uestitus uerbum dei. |